monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 1 > sectio 31 > 2 > 47 > sectio 6 > 46 > csg457.143 > sectio 7 > bnf9389.147 > {s} > 2 > 19 > 49 > sectio 583 > sectio 1 > sectio 9 > sectio 76 > sectio 304 > sectio 31 > sectio 65 > sectio 19 > sectio 20 > 48 > sectio 17 > sectio 47 > csg457.139 > 25 > sectio 645 > sectio 72 > bavPal.lat.1554.51 > sectio 5 > sectio 284 > 63 > 10 > 42 > sectio 34 > 71 > sectio 24 > 103 > 49 > sectio 657 > 2 > sectio 388 > {h} > 11 > bsbClm6224.159 > 43 > 31 > 31 > sectio 620 > 9 > csg458.178 > sectio 418 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 3
V NON. Apud antiquos Saxones natale duorum Hewaldorum presbyterorum, qui cum Wilibrordo episcopo venientes in Germaniam transierunt ad Saxones, et cum praedicare Christum ibi coepissent, comprehensi sunt a paganis et sic occisi sunt: ad quorum corpora noctu diu multa lux apparens, et ubi essent et cuius essent meriti declaravit. Eodem die passio sancti Leutgarii Augustodunensis episcopi celebratur, qui Christianorum regum temporibus effectus est martyr, hoc est, Ludharii regis, et Theodorici fratris eius, nec non et Hiltrici, per factionem malitiosam Eburwini, qui maiordomus fuit, crudelissimis tormentis afflictus oculorumque effossione cruciatus: ad extremum gladio peremptus est, post cuius martyrium multis miraculorum signis Dominus reliquias ipsius glorificavit.